- ELISEUS vel ELIZEUS
- ELISEUS, vel ELIZEUSpropheta, Eliae discipulus, filii Saphat, duodecim miraculis inclitus, 1. Reg. c. 19. v. 16. et 19. Dei salus. vel Deus salvans, Eliae in prophetico munere successit; filium hospitae suae suscitavit: Naaman Syrum a lepra curavit. Etiam, offibus eius iam defuncti tactis, quidam revixit. 2. Reg. c. 3. v. 11. Luc. c. 4. v. 27 etc. De illo Ioseph. l. 8. et 9. Α᾿νὴρ ἐπὶ δικαιοσύνῃ περὶβόντος, καὶ φανερῶς ςπουδςείς ὑπȏ τȏυ θεοῦ, θαυμαςὰ γὰρ καὶ παράδοξα διὰ τῆς προφητείας ἐπεδείξατο ἔργα καὶ μνήμης παρὰ τοῖς ἑβραίοις ἀξιωθέντα. Ε῎τυχε δὲ καὶ ταφῆς μεγαλοτρεποῦς καὶ ὅιας εἰκὸς ἦν τȏυ οὕτω θεοφιλῆ μεταλαβεῖν. Isid. in vita Elizei. Nic. Lloyd. Torniel. Salian. Spond. A. M. 3124. et seqq. 3198.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.